in Graecis hanc licentiam [dicendi velocitatem] tuleris; nos etiam cum scribimus, interpungere adsuevimus

non potest tibi ista res [dicendi velocitas] contingere aliter quam si te pudere desierit; perfrices frontem oportet et te ipse non audias

quam nihil sit grave quod leviter excipias, quam indignandum nihil nisi ipse indignando adstruas

Seneca