parce, continenter, severe, sobrie
velim videas primum conductores qui sint et quanti, deinde ut sint qui ad diem solvant
[Catonem] moriendum potius quam tyranni vultus aspiciendus fuit
tardi ingeni est rivulos consectari, fontes rerum non videre
Optima hereditas a patribus traditur liberis omnique patrimonio praestantior gloria virtutis rerumque gestarum
id maxime quemque decet, quod est cuiusque maxime suum
quos nos et quales esse velimus et in quo genere vitae, quae deliberatio est omnium difficillima. Ineunte enim adulescentia, cum est maxima imbecillitas consilii
amicitias, quae minus delectent et minus probentur, magis decere censent sapientes sensim diluere quam repente praecidere
natura adfert ut eis faveamus qui eadem pericula quibus nos perfuncti sumus ingrediantur